vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis
sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt
et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi
super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt
ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit
et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium
operantium iniquitatem
Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non
spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator
et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur
quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et
catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo
pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non
pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super
montem Sion et super collem eius
sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum
Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans
convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel
in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola
auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum
et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis
vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius
vectigales erunt
et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes
principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus
eius in Hierusalem